Charter Document - 02140811
Charter Number: | 02140811 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0951 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domno sacro monasterio sancto Petro de Cluniago ego Ainardus sacerdos ex germanus suus Ivo in pro amore et bone voluntate et pro remedium animas nostras vel parentorum nostrorum et in locum sepultura donamus ad ipsa casa Dei curtilo cum omne superposito in pago Matisconense in agro Salorniacense in ipsa villa terminet de uno latus et uno fronte terre Aiane de tercie parte muro manefacto de quarte parte via puplica infra istas terminaciones ad integrum Similiter donamus ad ipsa casa Dei alias res quidquid ad ipso curtilo aspiciunt aut aspicere videntur hoc sunt curtiferis cum edificiis vineis vircareis campis pratis silvis pomis pasquis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnia cultum quesitum ad perinquirendum sicut de Gertrut conquesivimus preter illo campo de Longo Campo nos reservamus aliut vero sicut superius loquitur ad integrum donamus ad ipsa casa Dei in tale tenore dum modo nos vivimus usum et fructum abeamus et qualis primus a seculo migravit una medietate actores sancti Petri recipiant et post amborum discesso ad integrum recipiunt et faciant actores sancto Petro quit facere voluerint in omnibus Si quis vero si ego ipsius aut ullus de heredibus nostris venire tentare voluerit de auro libras III cum ponet Actum Lordono castello atrio sancto Petro S Ainart sacerdote S Ivono qui pro remedium animas illorum et in locum sepultura donacione ista fierent et firmare rogaverunt Similiter donamus ad ipsa casa Dei servum nostrum Arnalt et per singulos annos festivitate sancto Petro IIII denariadas de ciria in servicio sancto Petro S Teodmaro S Evart S Droitbalt S Ermengerio S Anart S Bernart S Genterio S Mainbert S Rodbert S Bernart S Teodbert Ego Deodatus rogatus escripsit datavit die veneris in mense junio annos XVI regnante Lodovic rege