Charter Document - 02140809
Charter Number: | 02140809 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0951 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Sigevert et conjugi mea Valberga et germano suo Arenbal emptores ego Fusherannus diaconus vinditor vindedi vobis aliquit de res meas qui sunt sitas in pago Matisconense in agro Galoniacense in villa Vallis in primis vendo vobis curtilus cum exio et regresso qui terminat de uno latus terra Conrado de alio latus terra Ranal de superiore fron via publica et de subteriore fron terra Arhenar cum eris infra istas terminaciones porcionem meam que de genitore meo mihi obvenit hoc sunt curtiferis cum edificiis vineis silvis pomis pascuis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnia totum at integrum vobis vendo et dono Sievert et uxore sua Valberga et Arenbal et accepio de vobis precium in presente valentes solidos VII [] Si quis vero quod minime esse credimus [] post une diem au ullus homo au ulla emissa persona qui contra hanc vindicione ista venire aut agere temtaverit non valeat vindicare quod repetit [] auri uncia componat Actum Vual villa publice S Fosheranni qui vindicione ista fieri et firmare rogavit S Gladil S Redal S Rannal S Arlenar S Tetutbal Ego Arnulfus levita scripsi et subscripsi datavi VI iddus maii anno XV regnante Ludvico rege