Charter Document - 02140805
Charter Number: | 02140805 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0951 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domnis fratribus Cluniacensibus hoc est vobis domne Aimarde abbas et monachis vestris ego Anscericus et uxor mea Benedicta vendimus quasdam res nostras que sunt in pago Matisconensi in agro Dariacensi in villa Varario hoc [est] vineam ubi In Brolam vocant que terminatur de tribus partibus terra sancti Petri de quarta parte rivo currente et pratum in eadem villa quo[d] terminatur de tribus partibus terra sancti Petri de quarta parte terra Acelini habetque in longum perticas X in unaquaque fronte perticas IIII et pedes IIII Infra istas terminationes vendimus vobis que nostra sunt et pro his accipimus a vobis pretium solidos IIII et dimidium ut ab hac die faciat de his quod melius placuerit Si quis vero contra hanc conventionem unquam contradicere aut calumpniari temptaverit ad id non prevaleat insuper auri libram unam componat et venditio ista firma permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Anserici et uxoris ejus Benedicte qui hoc fecerunt et firmari rogaverunt S Agilfi S Anselmi S Acardi S Isnardi S Ottardi S Umberti Adam Tetberti Anselardi Ego Johannes scripsi et datavi die dominico in mense martio anno XV regnante Ludovico rege