Charter Document - 02140804
Charter Number: | 02140804 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0951 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte ac venerabili ecclesie Cluniensi in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicate Igitur ego Livo nomine et Rotrudis pro Dei amore et ob remedium anime Seugalti donamus curtilum et vineam cum omni supraposito in pago Matisconensi in agro Fabriacensi in villa Marcasolio terminatur de uno latere terra ipsius case Dei de alio latere terra Bernardi sacerdotis in una fronte via publica in alia terra Aigdit Preterea similiter et alias res quas ipse Segualdus in eadem visus fuit villa habere donamus integrum ad videlicet prata campos silvas pro anima ejusdem Seugaldi ut a presenti die et deinceps liceat vobis quod vobis placuerit Si quis vero quod minime credimus evenire nos ipsi [quod absit] aut aliquis de heredibus Seugaldi temptare voluerit non valeat adquirere quod repetit set II auri libras conponat a limitibus ecclesie extraneus habeatur donec a malitia quiescat Actum Cluniaco S Livonis ac Rotrudis qui pro anima Seugaldi donationem istam fieri et firmare rogaverunt S Ramnaldi qui consensit S Berardi S Mannonis S Antonii S Gontradi S Umberti S Adalelmi Ego Deodatus rogatus scripsi die veneris mense martio anno XV regnante Ludowico rege