Charter Document - 02140803

Charter Document - 02140803


Charter Number: 02140803
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0951
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Christi nomine Diligendo ne bodo meo nomine Amalfredo clerico Quapropter ego in Dei nomine Amalfredus presbiter et germanus meus Giroldus genitor tuus et Anestasia genitrix tua in pro amore et plenissima bona voluntate pariter nostra quod nos apud te habemus pro hanc ipsa amore donamus nos tibi aliquid ex rebus propriis nostris que sunt sitas in pago Lucdunense in agro Candeense infra villa vel fines Metono hoc est in ipso Metono curtilus cum manso et curte et exivo et vinea hoc sunt duas partes quod legibus donare possimus tibi pariter donamus et terra quod ego Amalfredus presbiter in ipso congrio conquisivi tibi dono terminat ipse curtilus cum manso et curte et exivo et vinea et terra arabile a mane et a medio die terra sancti Justi a sero terra Airoart a cercio via publica Infra as fines vel terminationes de ipso curtilo cum manso et curte et exavo et vinea duas partes sicut superius nominatum est tibi donamus Et ego Amalfredus presbiter dono tibi a Rovoscallo modiada de terra quod de Ardenc et de Bradenco conquisivi et eorum eres terminat a mane terra sancti Desiderii et sancti Martini a medio die terra Girbergane a sero terra Girolt et Furolt et Vuitbert a cercio terra Vuandalfredo et terra Rainolt ea vero ratione dum ego Amalfredus presbiter et Giroldus vivimus usum et fructum pariter possideamus post nostrum quoque amborum discessum Amalfredus clericus securus teneat et possideat post discessum Amalfredo clerico Sisfredo germano suo perveniat Et si quis vero quod fieri et futurum est minime credimus si nos ipsi aut ullus ex heredibus nostris aut ullus homo aut ulla amissa aut opposita persona ulloque tempore qui contra hanc carta donacione ista inquietare vel infrangere voluerit nihil valeat vindicare quod repetit et componat tantum et alium tantum quantum ista donacio eo tempore meliorata valuerit et hec omnis presens donacio ista firma permaneat cum stibulacione subnixa S Amalfredo presbitero S Girolt S Anestasiane qui carta donacione ista fieri et firmare in presente rogaverunt S Benedicto S Vuandalfredo S Ardenc S Rotbolt S Ashirio S Adalart S Folhierii [A]nsus rogatus carta donatione ista scripsi davi die veneris in mense marcii anno XIIII regnante Gondrado rege