Charter Document - 02140802

Charter Document - 02140802


Charter Number: 02140802
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0951
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Cunctis sane considerantibus liquet quod ita Dei dispensatio quibusque ditibus consulit ut ex rebus que transitorie possidentur si eis bene utantur semper mansura valeant premia promereri quod videlicet divinus sermo possibile ostendens ait Divitie viri redemptio anime ejus et item Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quod nos ego videlicet Doda femina et filius meus Leotbaldus sollicite perpendentes necessarium duximus ut ex rebus que nobis temporaliter Christo largiente collate sunt ad emolumentum animarum aliquando imperciamur ut juxta Christi preceptum pauperes ejus amicos nobis faciamus quatinus ipsi in posterum nos recipiant in eterna tabernacula Igitur omnibus fidelibus notum sit quod nos jam denominati Doda femina et filius meus Leotbaldus donamus aliquid de rebus juris nostri consentiente domno Aquino seniore meo ob amorem Dei sanctis apostolis ejus Petro videlicet et Paulo Cluniaco monasterio in alimonia fratrum ibidem Deo et predictis apostolis ejus assidue servientium hoc est alodus noster qui est situs in pago Matisconense cui vocabulum est Villa Nova et servos ibidem cummanentes Sicbradum et uxorem suam Rotbertum Heldefredum cum uxore et infantibus Romanum cum uxore et infantibus suis Raynoardum cum uxore et infantibus Teotbertum cum uxore et infantibus Dominicum cum uxore et infantibus Nadalem cum infantibus Johannem cum uxore et infantibus Benedictum cum uxore et infantibus Maynardum cum uxore et infantibus item Benedictum cum uxore et infantibus feminam quoque [] cum infantibus Donamus etiam et aliam villam que vocatur Colonicas et servos ibidem consistentes Teotgrimnum cum uxore et infantibus Benedictum cum uxore et infantibus Martinum cum infantibus Adalgerium cum uxore et infantibus Sicbradum et unum mansum in Cuulaco servosque inibi Andraldum cum uxore et infantibus Euraldum cum uxore et infantibus et quicquid abemus in Casoto cum servo Landrado ibi manente Donamus etiam portellum super Ararim fluvium et servos ibi manentes Agrimbaldum et Giraldum cum uxoribus et infantibus Donamus quoque in Eduense pago alodum in villa que vocatur Bellomonte et servos ibidem cum manentes Johannem Symphorianum Adalardum cum uxoribus et infantibus eorum pro receptione cujusdam pue[ruli] nepotis nostri nomine Adalgysi quatinus ipsum pro Christi amore in suam societatem recipiant Has autem res superius denominatas cum suis adjacentiis scilicet vineis campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus molendinis domibus edificiis servis utriusque sexsus et etatis exitibus et regressibus cum omni peculio mobili vel immobili quesitum et inquirendum cum omni integritate Hec autem omnia Deo omnipotenti et jam dictis apostolis ejus donamus pro remedio animarum nostrarum et pro anima Leotbal genitoris ejusdem filii mei necnon et pro salute Aquini senioris mei et omnium propinquorum nostrorum postremo autem pro omnibus Christi fidelibus vivis atque defunctis Ego denique predictus Leotbaldus cingulum militie solvens et comam capitis barbamque pro divino amore de tundens monasticum Deo auxiliante habitum in predicto monasterio recipere dispono Ideo alias res que mihi de paterna hereditate obvenire debent jam dicte matri mee et fratribus meis largiendo eo tenore concedo quatinus dum advixerint teneant et possideant hoc est mansum unum in Fraxnedo villa cum servo Hermenfredo cum uxore et infantibus dono Teoderico clerico post cujus discessum ad prefatum locum perveniat in Vertiaco quoque alium mansum cum servo Girbaldo cum uxore et filiis quem Hugoni fratri meo dono in Eduense vero pago alodum qui dicitur ad Domnum Petrum et servum Benedictum et uxorem ejus cum uno filio et filia et in Vallis alium alodum et servos Teutbaldum cum uxore et infantibus et Adalgarium quem Aquino dono ea videlicet ratione ut si isti duo fratres mei laici sine legitimis filiis ab hac vita discesserint hec omnia in elemosina communi ad predictum sicut jam dictum est perveniant monasterium Si quis vero quod futurum esse non credimus nos ipsi [quod absit] aut aliqua intromissa persona aliquam calumniam contra hanc cartam donationis inferre temptaverit primitus iram Dei incurrat parsque ejus cum Datan et Habiran fiat et cum Juda traditore Domini habeatque predictos apostolos nisi resipuerit regni celestis contradictores secundum autem legem mundanam auri libras X coactus exsolvat hec vero donatio a nobis facta firma semper permaneat cum stipulatione subnixa S Dodane et fili ejus Leotbaldi qui fieri et firmare rogaverunt S Aquini qui consensit S Hugoni S Evrardi S Waloni S Waremberti S Maingaudi S Giboini S Leotaldi S Widaldi S Hemardi S Raimbaldi Data mense martio anno XV regnante Ludovico rege Ego frater Andreas levita ad vicem cancellarii subscripsi