Charter Document - 02140801
Charter Number: | 02140801 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0951 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina largitate sanctitum est ut de rebus transitoriis eterna valeat merces promereri Quapropter ego in Dei nomine Bernardus sacerdos pro remedio anime mee necnon et parentum meorum tam vivorum quam defunctorum insuper etiam omnium fidelium christianorum dono atque transfundo de rebus juris nostri que sunt site in pago Matisconense in agro Marciacense in villa Varingo hoc est curtile indominicatum cum omnibus appe[n]ditiis suis et omnia que in predicta villa visus sum habere scilicet vineis pratis campis silvis arboribus pomiferis et inpomiferis aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus omnia trado Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo in monasterio Cluniaco quod domnus Emardus abbas regere videtur eo videlicet tenore ut quo ego advixero teneam et possideam et singulis annis festivitate sancti Martini XII denarios rectoribus predicti loci in censu persolvam Post discessum vero meum predicte res sine alicujus contrarietate ad prefatum deveniant locum Si quis vero quod minime evenire credo si ego aut ullus de parentibus meis vel ullus homo contra hanc donationem litem inferre temptaverit cui litem intulerit judiciaria potestate cogente auri libras tres componat et hec carta firma et inconvulsa permaneat cum stipulatione subnixa S Bernardi presbiteri qui hanc cartam fieri et firmare rogavit S Ermenaldi S Aycardi S Anastasi S Rotberti S item Rotberti S Dominico S Leodeberti Ego frater Clemens scripsi datavi in mense februario die martis anno XV regnante Ludvico rege