Charter Document - 02140799
Charter Number: | 02140799 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Mortgage |
Date: | 0951 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notitia contra appellationis atque vuirpitionis apud Matisconum sub die mercoris II idus febroarii ante presentiam domni Leotaldi comitis vel fidelibus suis Vualterium vicecomitem Ratherium et domnum Rotbertum Teodulfum Gausbertum et scabineis Berrium Raymbertum cum ceteris resedentibus In illorum presentiam venerunt quidam viri duo nomine Bernardus nomine et Gislardus proclamaverunt se de congregatione sancti Petri Cluniensis quod rebus illorum in villa Cavaniaco quod est vinea qui terminat a mane de ipsa hereditate a media die terra sancti Stefani a sero Gislardi a cercio similiter infra isto terminio ipsam monachi Clunienses tenent injuste Ipsi vero monachi et advocati illorum prudenter responderunt sibi meliorem directum habere de parte Grimoino quondam quam illis reddere et duo advocati illorum Berrilus et Insbertus venerunt ante ecclesiam sancti Johannis infra Matisconum et probaverunt ipsas res ad opus sancti Petri Cluniensis Bernardus vero et Gislardus ut cognoverunt directom sancti Petri vuerpiverunt contra illos his presentibus S Gyslardi S Bererii S Ingelardi S Sieverti S Andreus S Beroldi S Probadi S Idoini S Raymberti Data per manu Berardi sub die mercoris II nonas aprilis anno XV regnante Hludovico rege