Charter Document - 02140797

Charter Document - 02140797


Charter Number: 02140797
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0951
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Cunctis sane considerantibus liquet quod ita Dei dispensatio quibusque ditibus consulit ut ex rebus que transitorie possidentur si eis bene utantur semper mansura valeant premia promereri Quod videlicet divinus sermo possibile ostendens ait Divitie viri redemptio anime ejus et item Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quod ego Karolus comes sollicite perpendens necessarium duxi ut ex rebus que mihi temporaliter Christo largiente collate sunt ad emolumentum anime mee aliquantulum impertiar ut juxta Christi preceptum pauperes ejus amicos mihi faciam quatinus ipsi imposterum me recipiant in eterna tabernacula Igitur omnibus fidelibus notum sit quod ego supradictus Karolus comes dono aliquid de rebus juris mei ob amorem Dei sanctis apostolis ejus Petro videlicet et Paulo Cluniaco monasterio in alimonia fratrum ibidem consistencium ac eis assidue servientium hoc est alodus meus et villa in pago Vienense que vocatur Communacus cum ecclesiis unam in honore beati Lazari alteram in honore sancti Petri insuper cum omnibus appendiciis scilicet vineis campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus servis utriusque sexus et etatis exitibus et regressibus quesitum et inquirendum cultum et incultum cum omni integritate Dono etiam aliam villam que vocatur Crogta et aliam que dicitur Impetris cum omnibus appenditiis scilicet vineis campis pratis silvis aquis aquarumve decursibus servis utriusque sexus et etatis exitibus et regressibus quesitum et inquirendum cultum et incultum cum omni integritate Hec autem omnia Deo omnipotenti et sanctis apostolis ejus jam dictis dono pro remedio anime mee atque salute animarum genitorum meorum necnon et omnium propinquorum meorum postremo autem pro omnibus Christi fidelibus vivis atque defunctis ea scilicet ratione ut dum ipse advixero teneam et possideam et omnibus annis festivitate sancti Petri solidos XIIcim in censum persolvam Postremo autem discessum meum sine ullius contradictione rectores prefati loci statim in suos recipiant usus Si quis vero contra hanc donationem calumniam inferre conaverit nisi ad emendationem venerit omni maledictioni subjaceat Hec vero carta donationis stabilis et inconvulsa permaneat Signum Karoli comitis qui hanc donationem fieri et firmare rogavit Leutaldi comitis Norduini Iterii Hugonis Ratherii Andreas scripsit Data in mense januario regnante Ludovico rege anno XVI qui de eadem donatione preceptum jussit fieri et sigillo suo insigniri