Charter Document - 02140795
Charter Number: | 02140795 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0950 - 0951 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Placuit atque convenit inter domnum Emardum abbatem Cluniensis cenobii una cum consensu fratrum et cum quodam viro nomine Anselmo cum uxore sua Andetrude qualiter inter se aliquid de rebus suis pro communi utilitate concamiare deberent quod itaque fecerunt Dedit igitur predictus abbas Emardus de partibus beati Petri in pago Matisconensi in agro Galoniacensi in villa Curcheviso manso cum vinea et curtilo qui terminat a mane exio commune a medio die vinea Raimbaldi a cercio terra Otberti a sero via publica Econtra dedit Anselmus ad partes predicti monasterii [et] domni Emardi abbatis in ipso pago ex agro nullo in villa Vetus Curti terram que terminat in uno latere et duabus frontibus terra sancti Petri in uno latere terra Arimberti cum eris suis et habet perticas in longum XXVII in transversum III Et dedit vineam in ipso pago in agro Marciacensi in villa Varengas que terminat in uno latere vinea sancti Petri in uno fronte vinea ad infantes Rainbaldi in alio latere via publica et habet in circuitu perticas XXX Infra has terminationes ab hac die et deinceps unusquisque ex ipsis quod accepit liberam habeat potestatem faciendi quicquid voluerit Si quis vero hanc cartam calumniare voluerit non vindicet quod petit sed auri libram imponat I et hoc firmum et stabile permaneat S Anselmi cum uxore sua S Artaldi S Acardi S Girbaldi S Isnardi S Aimonis S Alboeni S Tecini S Itberti Datavi die dominica anno XV regnante rege Luduvico