Charter Document - 02140794
Charter Number: | 02140794 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0950 - 0951 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte ecclesie Cluniensi constructe in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli quam domnus Haymardus abbas ad regendum habere videtur Igitur in Dei nomine ego Adalgardis consentientibus filiis meis Milone atque Adhyrardo dono pro remedio animarum parentum meorum videlicet senioris mei Milonis atque patris mei Landrici et matris mee Emme necnon et filii mei Queltonis insuper et pro salute omnium parentum meorum atque omnium fidelium christianorum dono atque transfundo Deo et sancte Marie sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo ad predictum locum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense in agro Martiacense in villa Cassanias scilicet illam divisionem quam in predicta villa Cassanias hodie legitime teneo insuper et terciam partem de ipso alodo qui ad ipsam villam aspicit vel aspicere videtur hoc sunt vineis campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus Dono etiam in ipso pago in villa Cimandras medietatem de illas res que mihi obvenerunt ex parte fratris mei Landrici Hec omnia igitur dono atque transfundo ad predictum locum a die presenti et deinceps Si quis autem si ego ipse aut ullus de heredibus meis aut aliqua intromissa persona hanc cartam calumniare voluerit auri libras V cui litem inferre temptaverit componere cogatur et presens auctoritas firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco cenobio publice S Adalgardis qui fieri et firmare rogavit S filiorum ejus Milonis et Ehyrardi qui consenserunt S Teutberti S item Milonis S Ariberti S item Tetberti S Heymardi Data per manum Andree levite anno XV regnante Ludovico rege