Charter Document - 02140793

Charter Document - 02140793


Charter Number: 02140793
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0950 - 0951
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina largitate sanccitum est ut de [re]bus transitoriis eterna valeat merces promereri Igitur ego in Dei nomine Raculfus pertimescens pondus peccatorum meorum dono aliquid de rebus meis Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo in monasterio Cluniensi pro salute anime mee et patrum meorum et matrum mearum et omnium parentum meorum vel omnium fidelium christianorum Que res site sunt in pago Matisconense in agro Griviliaco in villa Colonicas in mansis vineis terris silvis omnia quecumque in ipsa villa visus sum habere cum servis his nominibus Jocelmo Arenberto Ingilranno cum uxoribus et infantibus eorum Et in villa Boyaco mansos duos et quicquid in ipsa villa visus sum habere et in villa Ayrodio in loco qui dicitur A la Rocca mansos cum vineis et terris et silvis et servis Amalrico et Aribaldo cum uxoribus et infantibus eorum et in villa Cassiniaco mansos cum vineis terris pratis silvis molendinis aquis aquarumque decursibus et servum unum nomine Bertardum cum uxore et infantibus eorum et in Bussiaco villa mansos cum vineis terris pratis silvis et in villa Pontiaco mansos cum vineis terris Hec omnia dono Deo et sanctis apostolis ejus in monasterio Cluniaco pro remedio anime mee et omnium parentum meorum vel omnium fidelium christianorum ut faciant rectores ipsius ecclesie de his quicquid facere voluerint Si quis vero si ego aut ullus de heredibus meis aut ulla quelibet persona contra hanc donationem aliquam calumpniam inferre temptaverit primitus iram Dei omnipotentis incurrat atque offensam apostolorum et omnium sanctorum sentiat parsque ejus fiat cum Juda traditore Domini et cum Datan et Abiron quos terra vivos absorbuit et infernus deglutivit a liminibus quoque ecclesie extraneus habeatur et nisi a sua nequicia resipuerit nomen ejus deleatur de libro vite et ne presens tempus sine vindicta illi remaneat insuper cum cogente fiscali censura auri libras L coactus exsolvat et hec donatio semper firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio publice Signum Raculfi qui hanc donationem fieri et firmare rogavit S Otardi S Teutgerii S Ildigarii S Duranni S Leoterii S Constantii S Dodonis S Leudbaldi levite Data per manum Rodulfi anno XV regnante Ludovico rege