Charter Document - 02140785

Charter Document - 02140785


Charter Number: 02140785
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0950
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus Infredo emptores ego Teotelmo et germanus suus Jotzerius et Goolbaldus et uxores eorum Totzeltberga et Girtrudis et Clementia venditores vendidissimus campos duos qui sunt sitas in pago Ostudunense in agro Sedunense in villa Valz campus est in ipsa villa terminet una peciola de uno latus terra Bernoino cum eris de alio latus terra ad ipso entore de tercia par terra Mainbal de IIII par terra Goolbal Infra ista terminacione totum ad integrum tibi vendo et accipio de te precium ac preciato valentes denarios XVIIII Si quis vero si ego ipse aut ullus de heredibus meis qui contra hanc vendicionem atentare calumniare presumpserit non valead vindicare quod repetit set inferet una cum tercia fisca auri uncia media componat Actum Seuno vico publice S Teotelmo et Jotzerius et Goolbaldus et uxores eorum Teotzeltberga Girtrudis et Clemencia qui vendicione ista fieri et firmare rogaverunt S Teotelmo qui consensit S Bernart S Gootbald S Ventran S Maimbald S Leotar S Teobald S Benal S Jarno S Ainar S Aubert S Otbert