Charter Document - 02140784
Charter Number: | 02140784 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0950 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dilectissimo atque multum amabile fidele nostro nomine Rotberto levita emptore ego in Dei nomine Arsenda et filius suus Nivo in pro amore et bona voluntate quam circa vos abeamus in pro eo donamus tibi aliquid de res nostras que sunt sitas in pago Kabilonense in fine Ossaniacense vel in ipsa villa Ossoniaco in primis hoc est curtilus una cum exio et regresso terminat ipse cortilus de ambobus latus et uno fronte Tedane femina et infantis suis et in alio vero fronte exio vicinorum infra istas terminaciones Et donamus nos vinea in ipsa villa In Villaria vocat terminat de uno latus et uno fronte rivo precurrente de alio latus Teudane in alio vero fronte terra Labrense infra istas terminaciones in integrum Ego Arsinda dono tibi vinea in Ontelli villa terminat ipsa vinea de ambobus latus ad Olgisas de uno fronte Lanfredo et alio vero fronte via puplica Et donamus tibi campo in ipsa villa vel Moleria vocat terminat de uno latus et uno fronte terra sancti Vencentii de alio latus Emmane in alio vero fronte sancti Vencentii infra istas terminaciones vel perticationes in integrum a die presente vobis donamus tradimus atque transfundimus perpetualiter possidendi Si quis vero quod minime esse credimus si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris aut ullus homo qui contra hanc donationem nostram aliquid dixerit non hoc valeat vendicare quod repetit set inferamus vobis cui tentat una cum tercio fisci auri uncia una cum ponat et hec presens carta in te facta omnique tempore firma et stabilis permaneat cum istibulacione subnixa Actum Ossonaco villa publice atrio sancte Gervasii S Arsindane femine S Atalbert qui consensit S Goredussus Frodoinus subscripsit Bernardus rogatus scripsi datavi die dominico VII kalendas