Charter Document - 02140782
Charter Number: | 02140782 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0950 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte et venerabile loco Salvaniaco qui in honore Dei et sancti Petri est fundata ego miser indignus peccator contra preceptum Dei et omnibus sanctis transgressus fui in misericordia Dei et in obsolucione sancti Petri causa recuperacionis spem habui Ego Aymo timeo tormenta [] et desidera pietatem Dei dono ad ipsam basilicam res meas proprias que sunt in pago Alvernico in fundis Donobrens in accio Noviacense vocabulum est Longo Verno Est in predicta loca casualis campis pratis vineis salvis omnia et ex omnibus quantumcumque ibidem ego visus fui abere totum dono et trado ad ipsum locum et ad rectores ejusdem loci pro sacrificium et luminaria offerendi tam pro me quam pro germano meo Dacber omnibus diebus Et se ulla potestas exinde vult terre presumpserit quod repetit nihil valet maledictus permanead et donacio ista firma permanead omnique tempore Signum Aymo signum Eldesen qui ec fierent et adfirmare rogaverunt Signum Arkambal S Gemmono S Ebono S Unbert S Elferico S item Aimono S Girber S Dummiono S [] abet Datarum mense novemb anno XV regnante Ludowico rege