Charter Document - 02140781

Charter Document - 02140781


Charter Number: 02140781
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0950
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina pietate legumque auctoritate sanctitum est ut de terrenis rebus celestia regna adquirere debeamus Quapropter ego Rozelinus dono [Deo] et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi domnus Maiolus preesse videtur aliquid de rebus meis que sunt site in pago Lugdunensi in agro Iaconico in villa Montes videlicet unum curtile indominicatum cum omnibus appenditiis suis in silvis in aquis in campis in pratis in rivis in pascuis cum omni integritate et terminatur a mane et a cirtio terra Johannis a medio die via publica a sero terra Magne femine Hanc donationem facio pro remedio anime mee et omnium parentum meorum et faciant ipsius loci rectores quod voluerint nemine contradicente Qui autem contradixerit auri libras X persolvat et hec elemosina firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Rotzelini qui donavit et ipse firmavit S Stephani abbatis S Duranni presbiteri S Engelberti S Walterii S Adalardi Achardus scripsit mense octobri regnante Cundrado rege anno VIII