Charter Document - 02140780

Charter Document - 02140780


Charter Number: 02140780
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0950
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Cunctis sacre ecclesie fidelibusque notum fieri duximus quia deprecante domno Hemardo venerabili cenobii Clunienssi abbate necnon fratribus sub eo degentibus obnixe flagitantibus atque domno Leotaldo piissimo comite omnimode postulante domnus Mainbodus presul venerandus adiit quandam villam nomine Cavanias quam per precepta regum Rodulfi videlicet gloriosi regis necnon Ludvici regis precelsi prememorati fratres partibus beatorum apostolorum Petri scilicet ac Pauli justissime adquisierant atque capellam in honore beatissimi confessoris Christi Taurini sacratissimi pontificis fundaverant super quam oppido deprecati sunt ut eam more precedentium patrum et antistitum benediceret et sacris pigneribus decoraret Quorum petitionem dignam contuens fulcitus consilio sacrorum ordinum archidiaconorum abbatum ac reliquorum ecclesie ministrorum concessit prescriptus episcopus quod petebant et hoc diligentissime inquirens quod eadem capella nil aliis ecclesiis contrairet sed omnibus christianis Christum corde tenus diligentibus proficeret et auxilium superni regis ac pretaxati confessoris implorantibus subveniret nec congruum erat ut tam gloriosus confessor et sin cellita inibi commorantes diu sine benedictione episcopali persisteret Denique et hoc inter se prefati fratres Clunienses tractaverunt ut in die ordinationis sue ipsa capella dotem acciperet per quam in posterum solidius stare se gauderet Dederunt ex suo indominicatu in villa Carnaco coloniam unam cum omnibus appendiciis et sibi legitime pertinentibus cum tribus servis Girbertum scilicet Gausbertum atque Radaldum necnon ante valvas predicte ecclesie vel capelle campum unum Est autem anno incarnationis Domini DCCCCL inditione XIIII III kalendas novenbris feria VII S Vuarini Iterii Leothardi Hemardus humilis abbas S Jacob Clementi Balduini Audroari Aquini Hugoni Ego frater [] rogatus scripsi anno XV regnante Ludoico rege