Charter Document - 02140779
| Charter Number: | 02140779 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0950 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate sanctitum est ut ex rebus transitoriis eternam possimus adipisci patriam Quapropter sacrosancto et venerabili loco Cluniensi ego Eldeardis pro anima mea et anima genitricis mee ac genitoris seniorisque mei ac infantum meorum cedo ex rebus mei juris que sunt site in pago Matisconensi in agro Chisiaco in villa Kasocto curtilum unum cum supraposito et vinea insimul tenente ea tamen ratione ut quamdiu vixero teneam et singulis annis censualiter IIII vini sextaria persolvam post meum vero discessum cum omni integritate ad ipsum locum perveniat Terminatur autem ipse curtilus de duabus partibus via publica a mane terra Vuichardi et Aiane de quarta parte terra Geraldi cum suis heredibus Si quis hanc donationem calumniare presumpserit primitus iram Dei incurrat nisi resipuerit et a liminibus sancte Dei ecclesie extraneus habeatur Actum Cluniaco monasterio V idus octobris S Eldeardis que donationem istam fieri et firmare rogavit S Avane qui in omnibus consensit S Engelardi Ego Rodulfus levita ad vicem cancellarii rogatus scripsi XI die mensis octobris anno XV regnante Ludowico rege
