Charter Document - 02140778
Charter Number: | 02140778 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0950 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato in comitatu Matiscense sito ubi etiam domnus Hemardus venerabilis abba preesse videtur cum turba monachorum sibi credita Ego igitur in Dei nomine Rainfredus dono ad eumdem locum sancti Petri aliquid de rebus meis juris mei que sunt site in pago Matisconense in agro Ebgiacense in ipsa villa Ebgiaco hoc est curtile cum vinea supposita terminat ipsum curtile in tribus partibus terra sancte Marie in quarto via publica Infra istas terminaciones ea scilicet ratione ut dum ego Rainfredus advixero usu fructuario teneam et possideam eo tamen tenore ut in festivitate beati Germani dimidium vini modium persolvam post discessum vero quandoque meum ipse res sine alicujus interpellatione ad predictum perveniat locum Si quis vero quod futurum esse non credimus post discessum meum aliquis de heredibus meis aut ulla intromissa persona aliquam calumpniam contra istam donationem contrariam aliquam inferre voluerit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et a liminibus ecclesiarum extraneus habeatur insuper coactus exsolvat auri libras tres et hec donacio firma semper maneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco villa publica S Rainfredi qui donationem istam fieri et firmare rogavit S Ramnaldi iterum Ramnaldi S Arnaldi S Storminii S Arberti S Girbaldi S Arperti Ego Rodulfus levita scripsi mense octobrio in sexta feria ejusdem mensis anno XV regnante Ludovico rege