Charter Document - 02140776

Charter Document - 02140776


Charter Number: 02140776
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0950
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis sanctorumque apostolorum Petri et Pauli consecrato in pago Matisconense cui preest domnus Hemardus abba Igitur ego Odila et filii mei Wichardus scilicet et Odilus donamus predicto loco Cluniaco scilicet monasterio aliquid de rebus juris nostri qui sont site in pago Lucdunensi in agro Romanaco in villa Curtiaco mansum indominicatum terminat a mane terra sancti Vincentii a medio die via publica a sero similiter a cercio de ipsa hereditate et quicquid ad ipsum locum pertinet hoc sunt terris pratis silvis omnia et ex omnia quicquid ad predictum locum pertinet totum ad integrum donamus pro remedio anime senioris mei Leodaldi Si quis vero nos aut ulla aliqua persona contra ista donatione [aliquid] agere vel inquietare voluerit una cum fisco solvat tantum et alium tantum et inantea ista donacio facta firma permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio S Odila cum filiis suis Wichardo et Odilo qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt S Wichardo S Raculfi S Constantini S Adalardi S Stephani S Bavoni S Conterii Ego frater Rotardus sacerdos scripsi datavi die dominica in mense julio regnante Hludovico rege anno XV