Charter Document - 02140775
Charter Number: | 02140775 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0950 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancti Petri Cluniensis ecclesie quam domnus Emmardus abba vel aliis monachis ad regendum esse abere videtur Igitur ego Ingelbertus presbiter pro remedium anime mee dono ad ipsam casam Dei aliquit de res meas que sunt sitas in pago Matisconense in agro Fusciacense in villa Cantriaco hoc est vinea cum curtilo cum manso qui terminat a mane terra ad ipso donatore a medio die terra sancte Marie et terra Aldoni a sero terra sancti Pauli a cercio terra Mainaldi cum eres infra isto terminio dono ad ipsam casam Dei in ea tenore dum ego vivo usum et fructum habeo post meum discessum ad ipsam ecclesiam perveniat Si quis vero qui donacione ista [contradicere] vel calumniare presumpserit non valeat qot repetit auri uncias quatuor componat et firma permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cantriaco villa S Ingelberto presbitero qui donatione ista fieri et firmare rogavit et omni anno tempus vindemie in vestitura sestarios de musto IIII persolvamus S Alioardus S Arulfi S Teutfredi S Vuidoni S Aymini S Petro S Gontardi S Eldemari Data per manus Dodoardi ad vicem Berardi sub die martis III idus junius anno XII regnante Ludovici regis