Charter Document - 02140774

Charter Document - 02140774


Charter Number: 02140774
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0950
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ludovicus divina propitiante clementia Francorum rex Si fidelium nostrorum petitiones benigne suscipimus eorum procul dubio devotionem altius in nostra fidelitate solidamus Quapropter totius regni nostri noscat fidelitas veneranda quoniam nostre dignitatis adientes presentiam Reginaldus comes et Milo humiliter petierunt quatinus cuidam viro videlicet Aquino quasdam res quas jure beneficiario possidebat nostre sublimitatis precepto confirmare dignaremur quod et fecimus Sunt autem predicte res in pago Matisconensi in villa que dicitur Macerias et in altera que vocatur Nerunda super fluvium Graona [in ecclesia] in honore sancti Juliani cum mansis et mancipiis utriusque sexus vineis pratis molendinis silvis et in alio loco mansionile qui dicitur Vallis cum vineis pratis pascuis et quicquid juste ad predictam potestatem pertinere videtur Unde hoc nostre altitudinis decretum fieri ac memorato Aquino et uxori ejus atque liberis eorum dare precepimus per quod prefatas res cum consensu Giliberti comitis habeant teneant atque possideant et quicquid facere voluerint liberam ac firmissimam in omnibus percipiant facultatem et ut hec nostre auctoritatis largitio inviolabiliter per succedentia tempora conservetur manu propria eam subterfirmantes anuli nostri impressione corroborare precepimus Signum domni Ludovici gloriosissimi regis Dedilo cancellarius ad vicem Artauldi archiepiscopi recognovit Actum in placito quod fuit in villa que dicitur Trisburgo VI idus junii indictione octava anno autem XIIII regnante rege Ludovico