Charter Document - 02140770
Charter Number: | 02140770 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0950 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exhorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato in pago Matisconense cui preest domnus Hemardus venerandus abba Igitur ego Teotbertus in Dei nomine dono predicto loco et monachis Deo et sanctis ejus ibidem servientibus aliquid de rebus mee [hereditatis] hoc est vineam et terris pratis silvis sitam in pago Matisconense in agro Tissiacense in villa Burgundia et Fargias preter unum curtilum quod est in villa Burgundia quantum visus sum in his duobis villis habere vel possidere dono atque transfundo Deo et sanctis apostolis ejus pro remedio anime mee vel parentum meorum ut hereditatem habeamus in regno Christi et Dei ea ratione ut quamdiu advixero teneam et possideam et omnibus annis festivitate sancti Petri denarios IIII persolvam in censu Si quis vero si ego aut ullus heredibus meis contra hanc donationem aliquam calumniam generare presumpserit non vindicet quod repetit sed cui litem intulerit auri libra I persolvat et hec donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco S Teutbert qui fieri et firmare rogavit S Rannaldi S Anscheri S Stefani S Geraldi S Arulfi S Girbaldi S Fulcradi Data mense madio anno XIIII regnante Loduvico rege