Charter Document - 02140766

Charter Document - 02140766


Charter Number: 02140766
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0950
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sicut christiana fides corde indubitanter credit atque operatione tenet ita pia Christi benignitas mortalibus consulit misericorditer ac concedit ut de rebus transitoriis obnubilare sua maleacta larga manu ac hilari animo Christi pauperibus eas tribuentes valeant si deinceps sua errata omni mentis intentione emendare vel corrigere studuerint et ad supernum bravium pervenire meruerint Quapropter ego nomine Erlenus divino afflatus dono cogitans impiorum supplicium ac eterne retributionis premium dono aliquid de rebus meis concessumque in perpetuum volo sacrosancte ecclesie Cluniensi in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrate hoc sunt due peciole de terra arabile terminatur una peciola de ambobus lateribus terra Eltrudis in una fronte terra sancti Fereoli in alia via publica alia peciola de ambobus lateribus terra Erlulfe in una fronte via publica in alia terra sancti Fereoli Infra istas terminationes vobis trado et alias res et quicquid visus sum habere in fines de Lendatis et concedo ad integrum cum omni supraposito ea tamen ratione ut dum vixero usum et fructum inde habeam post meum vero discessum ad prefatum locum revertatur et faciant deinceps ejusdem loci rectores quod illis visum fuerit Si quis vero quod minime unquam futurum estimo contra hanc elemosinam a nobis ultroneam factam adversarius diaboli fascibus succensus insurgere vel calumniare presumpserit iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat parsque ejus sit cum his qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis et cum Juda Domini proditore necnon cum Datan et Abiron quos terra vivos absorbuit nisi a stultitia resipuerit insuper etiam eliminatus a gremio matris ecclesie juxta mundanam legem cui injuriam inferre temptaverit auri libra judice cogente reddere cogatur et nostra elemosina rata immobilisque semper permaneat subnixa stipulatione S Erleni qui elemosinam hanc fecit et rogavit firmare S Vuitboldi S Raymari S Adalardi S Constantii S Dominici S Adalelmi S Autberti Ego Eldulfus rogatus scripsi dictavi die lune mense aprili anno XIIII regnante Ludowico rege