Charter Document - 02140765
Charter Number: | 02140765 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0950 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dilecta soro mea Deo sacrata Raimodis ego Vualterius pro amore et bona voluntate dono tibi curtilum cum vineam et superpositum et vineam in pago Matisconense in agro Fusciacense in villa Davagiaco terminatur a mane terram sancti Vincentii et sancti Leudegarii a medio die via publica a sero Bersendane cum heredibus a cercio sancti Vincentii infra isto terminio ipsum curtilum cum vineam tibi dono et alias res quas in ipsa villa habemus sicut Modoenus patri meo Magiolo et matri mee Landradane donavit tibi dono et fac quod volueris Si quis vero donacionem istam contradixerit auri uncias II componat et inantea firma permaneat cum stipulatione subnixa Actum Matisconum publice S Vualterii qui donacione ista fieri et firmare rogavit S Johannes archidiaconus S Remestagni S Vulfardi S Bladini S Erlulfi S Aymoni S Ingelardi qui istas res probavit contra Gaufredi S Teudoni qui consensit Data per manu Berardi sub die sabbati XII kalendas magii anno XII regni Hludovici regis