Charter Document - 02140764
Charter Number: | 02140764 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 0950 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noticia reclamationis seu vuirpitionis apud Matisconum sub die mercoris in mense aprili XV kalendas magii in mallo publico hubi resedit domnus comes Leotaldus et domnus episcopus Maymbodus necnon et abbati Erveus et Emardus Ado videlicet et Hubertus prepositus cum ceteris nobilissimis resedentibus clericis et laicis Elgaudum Aquinum Rotbertum Ratherium Nardoinum Teodulfum Henrycum vel aliis plures quorum nominare longum est in eorum presentiam venerunt duas feminas sorores quarum una vocatur Agi altera Ettela proclamaverunt se de domnum Emardum abbatem vel actoribus sancti Petri Cluniensi quod rebus illorum in pago Matisconense in villa Davagiaco quod est medietas de unam ecclesiam et in Vergeson atque in Jalnant ipsi auctores sancti Petri contendunt illis injuste Advocatus sancti Petri prudenter respondit quod Adalardus clericus frater illorum incartavit ipsas res sancti Petri et plus legibus debent esse ipsas res sancti Petri quam illis reddere et ostenderunt ibi cartas legales de manu ejus Ipsas vero feminas ut audierunt et viderunt directum sancti Petri et actoribus ejus vuirpiverunt ipsas res contra eos his presentibus S domni Leotaldi comitis S Rotberti S Humberti S Ratherii S Gontioni S Vualterii vicecomitis S Algaudi S Oydelardi S Teodoni S Aquini S Ingelardi S Romestagni S Hugoni Data per manu Berardi sub die sabbati XII kalendas magii anno XIII regnante Hludovici regis