Charter Document - 02140761

Charter Document - 02140761


Charter Number: 02140761
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 0950
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Placuit atque convenit inter domnum Emardum abbatem et Constabulum cum uxore sua Osanna ut res suas inter se commutare deberent quod et factum est Dedit ergo domnus Emardus Costabulo et uxori sue in pago Cabillonense in villa Malomonte campum qui terminat in uno latere et fronte terra sancti Petri in alio latere via publica a quarto fronte terre sancti Vincentii habet in girum perticas XXX Econtra dedit Costabulus et uxor sua in ipso pago in villa Burgolio campum qui terminat in uno latere et fronte terre sancti Petri in alio latere et fronte via publica habet perticas in girum XXXV Infra has terminationes faciat unusquisque de suo quicquid facere voluerit Si quis vero si nos aut ulla persona hanc cartam contradicere voluerit non vendicet quod repetit sed cui litem intulerit auri libram I et hec carta firma ac stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Sancti Vincentii castello S Costabuli et uxoris sue Osanne qui fieri et firmare rogaverunt S Rotlanni Leotbaldi S Vuicardi S Arlolfi Teotberti Sigini Girberti Data mense januario anno XIIII regnante Loduvico rege