Charter Document - 02140760

Charter Document - 02140760


Charter Number: 02140760
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 0950
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Placuit atque convenit inter domnum Emardum abbatem cum ceteris fratribus Cluniensis cenobii et Gontardum cum uxore sua Sayra ut vinea cum terra eorum inter se commutant Dedit domnus Emardus abbas a parte Gontart cum uxore sua Sayra terra in pago Matisconense in villa Curtiaco qui terminat a mane terra Simforiano a medio et a sero via publica a cercio Otbalt cum heris Econtra dedit Gontardus et uxor sua Sayra a parte domni Emardi abbatis vinea in ipso pago in villa Seia qui terminat a mane vinea Arembert a medio die terra sancti Vincenti a sero terra sancti Petri a cercio vinea Eurart Infra has terminaciones faciat unusquisque de hoc quod accepit quicquid voluerint Si quis vero scammium istum contradicere aut calumniare voluerit auri libra I componat et omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulacione subnixa Actum Cluniaco villa S Gontart et uxor sua Sayra [qui] fieri et firmare rogaverunt S Ingelbert S Adalran S Adalrico S Bernart S Ado S Ragenart S Adalbalt S Avelonio S Addart S Christiano Datavi in mense januarii anno XIIII regnante Lodovico rege