Charter Document - 02140746
Charter Number: | 02140746 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0950 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Cunctis sane considerantibus liquet quod ita Dei dispensatio quibusque ditibus consulit ut ex rebus que transitorie possidentur si eis bene utantur semper mansura valeant premia promereri Quod videlicet divinus sermo possibile ostendens ait Divitie viri redemptio anime ejus et item Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quod ego Narduinus et uxor mea Aya sollicite perpendentes necessarium duximus ut ex rebus que nobis temporaliter Christo largiente collate sunt ad emolumentum animarum aliquantulum impertiamur ut juxta Christi preceptum pauperes ejus amicos nobis faciamus quatinus ipsi in posterum nos recipiant in eterna tabernacula Igitur omnibus fidelibus notum sit quod ego supradictus vir Narduinus et uxor mea jam nominata donamus aliquid de rebus nostri juris ob amorem Dei sanctis apostolis ejus Petro videlicet et Paulo Cluniaco monasterio in alimonia servorum Dei ibidem consistentium ac ei assidue servientium hoc est mansum nostrum indominicatum qui mansus est situs in pago Matisconense in vicaria Burgundionense in villa que vocatur Bellomonte cum medietate capelle in honore sancti [Christophori] consecrate insuper cum omnibus appenditiis scilicet vineis campis pratis silvis aquis aquarumve decursibus servis utriusque sexus et etatis exitibus et regressibus quesitum et inquirendum cultum et incultum cum omni integritate Hec autem omnia Deo omnipotenti et sanctis apostolis ejus jam dictis donamus pro remedio animarum nostrarum necnon et loco sepulture nostre atque salute animarum genitorum nostrorum necnon et omnium propinquorum nostrorum postremo autem pro omnibus Christi fidelibus vivis atque defunctis ea scilicet ratione ut dum ipsi advixerimus teneamus et possideamus et omnibus annis festivitate sancti Petri XII denarios in censu persolvamus post discessum vero nostrum sine ullius contradictione rectores prefati loci statim in suos recipiant usus Si quis vero quod futurum esse non credimus nos ipsi [quod absit] aut ullus de filiis et filiabus nostris seu ceteris heredibus vel coheredibus nostris vel etiam aliqua intromissa persona contra hanc donationis kartam a nobis libentissime factam aliquam calumniam generare aut litem inferre temptaverit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et a liminibus ecclesiarum extraneus habeatur parsque ejus fiat cum Juda traditore Domini et cum his qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis habeatque predictos apostolos nisi resipuerit regni celestis contradictores secundum vero mundialem legem his quibus calumniam intulerit auri libras V cogente judicaria potestate coactus exsolvat ejusque repetitio nullum effectum obtinere valeat hec vero karta donationis a nobis libenti animo facta et corroborata semper stabilis et inconvulsa permaneat cum stipulatione subnixa S Leotaldi comite S Maioli vicecomiti S Leotgarii S Rotberti S iterum Rotberti S Rannaldi S Eurardi S Acardi S Narduini et Aya qui fieri rogaverunt Data mense junio anno XIIII regnante Hluduvico rege Francorum Jacob ad vicem cancellarii recognovit