Charter Document - 02140743

Charter Document - 02140743


Charter Number: 02140743
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0949
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto monasterio Cluniacensi in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli constructo et fratribus ibidem Deo militantibus ego in Dei nomine Leotardus levita pro amore Dei et sancti Petri necnon sancti Benedicti regulam cujus secundum Dei voluntatem observare desidero diebus quibus advixero dono res meas quas mihi pater meus et mater consentientibus germanis fratribus contulerunt dono igitur ad predictum monasterium clausum unum indominicatum qui est situs in comitatu Cavillonensi in fine Gemulense in villa Bascerincos terminatur de latere uno et una fronte terra sancti Vincentii de alio terra sancti Petri et ex alia fronte exitu communi Infra istas terminationes ipsum clausum et alias res que in ipsa villa sunt vel fui visus habere cum omni integritate ad supradictum cenobium dono concedo transfundo nemine contradicente Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit maledictionem Dei et sancti Petri incurrat et fisco auri libram I persolvat et hec donatio firma stabilisque perpetuo permaneat Acta Cavillono publice S Leotardi qui fieri donationem istam et firmare rogavit S Aldebranni germani sui consentientis S Oddonis S Dodonis S Curelmi S Petri S Erogarii prepositi S Azonis S Guidonis Ego Vulfardus indignus sacerdos scripsi et subscripsi anno incarnationis Dominice DCCCCXLVIIII indictione VIII die dominico III idus madii anno XIIII rege Lodowico litigante scilicet cum Hugone marchione