Charter Document - 02140742

Charter Document - 02140742


Charter Number: 02140742
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0949
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dilectissimo germano nostro Lettar levita ego Eldinus et Eldebrannus pro amore et benevolencia que circa te abeamus preterea donamus tibi aliquit de res nostras que sunt in pago Cabilonense in fine Gemulasense sedunt in villa Bascerengus In primis donamus tibi clauso indominicato qui terminat de uno latus et uno fronte sancti Vincentii et de alio latus sancti Petri et de alio fronte exsio et via et reo procurrentne infra ista terminaciones totum et alias res nostras quitquit in ipsa villa et in ipsa fine visus sumus abere totum tibi donamus in ea tenore dum tu vivis teneas et possideas pos tuum discessum a nos perveniat sine nullum contradictore Si quis vero quod minime fieri esse credo Et donamus tibi mancipio is nominibus Dominico et Bernardo et ec donacio ista facta omnique tempore firma estabilis permaneat cum istibulacione subnixa Actum Viriago villa S Eldino S Eldebranno qui fecerunt et firmare rogaverunt S Vitsono S Tetacro S Aimono S Ermenbert