Charter Document - 02140740

Charter Document - 02140740


Charter Number: 02140740
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0949
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Cum summa honore nominando seniore meo nomen Girolt Quapropter ego in Dei nomen Anestasia humilis vestra pro amore et plenissima bona voluntate mea quod ego apud vos abeo vel pro vera dilectione quod Deus jussit in nobis pro hanc ipsa amore dono vobis electa hereditate mea que est sitas in pago Lucdunense in agro Candeense sive in Viennense in fine Vallis vel fines Metonensis quitquit infra ipsas fines visa sum habere vel possidere tamen ex parentorum ereditate quam ex nostro conquisto quod simul conquesivimus in omnibus vobis dono quod mea pars est quod legibus donare possum ea vero racione sicut nos pariter locuti fuimus dum modo nos pariter vivimus usum et fructum pariter possideamus nisi quarta falcidia resservo set qualis quisque alium supe[r]stite vel diu vixerit ad eum perveniat et post amborum nostrorum quoque discessum ad proprios filios nostros nominibus Amalfredo et Sisfredo perveniat ad electa ereditate eorum Et si quis vero quod fieri et futurum est minime credo si ego ipse aut ullus ex heredibus meis aud ullus homo aut ulla emissa aut opposita persona ulloque tempore incontra hanc carta donacione ista inquietare vel infranjere voluerit nihil valeat vindicare quod repetit set componat tantum et alium tantum quantum ista donacio eo tempore meliorata valuerit et ec omnis presens donatio ista firma permaneat cum stibulacione subnixa S Anestasiane qui carta donacione ista fieri et firmare in presente rogavit S Benedicto S Ardene S Metono S Bertolomeo S Suvert S Justino S Vuilivolt S Asturio S Vuandalfredo Ansus rogatus carta donatione ista scripsi datavi die lunis in mense aprili anno XII regnante Gondrado rege