Charter Document - 02140739

Charter Document - 02140739


Charter Number: 02140739
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0949
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus Magnardo et uxore sua Adaldrade emptores igitur ego Ragenoldus et uxor sua Ermandrada venditores vendidimus vobis vinea cum cortilo et manso simul in se tenente juris nostri qui est in pago Vianense in villa Cruo abet fines et terminaciones de uno latus terra Sisfredo et de alio latus Stephano in superiore fronte via publica in subteriore fronte Vuoberto infra istas fines et terminaciones una cum arboribus et exivis totum et sub integro vobis vendedimus et accepimus de vos precium sicut inter nos complacuit atque convenit solidorum XXX et nos ipso precio recepto de nostra jure in vestra tradimus potestate perpetualiter ad possidendi tenendi donandi seut liceat commutandi Si nos ipsi aut ullus homo aut ullus ex heredibus nostris qui contra hanc vendicione ista inquietare voluerit non valeat vendicare quod repetit et insuper sit culpabilis et implecturus et componat tantum et alium tantum quantum ista vendicione meliorata valuerit et inantea firma permaneat cum stipulacione subnixa S Ragenoldo S Ermandrada qui vendicione ista qui fieri et firmare in presentem rogaverunt S Ingelberto S Ermangardo S Servado S Adalelmo S Ildeverto S Gotbranno Ego in Dei nomen Tremengerius rogatus jubente Bertranno scripsi datavi die sabato in mense aprili annos XII regnante Gondrado rege