Charter Document - 02140738
| Charter Number: | 02140738 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0949 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noticia traditoria qualiter Ingelbertus filius Raginardi diebus egritudinis sue ante mortem presentibus fidelibus suis Rotgerio et Girbaldo et reliquis omnibus adstantibus deprecatus est matrem suam Leotgardem ut quasdam res proprietatis eorum quas pater et mater conquisierant pro liberatione animarum beato Petro apostolorum principi apud Cluniacum monasterium condonarent et in perpetuum habendas confirmarent Sunt autem pretaxate res site in comitatu Augustidunensi in villa Colongias id est terre campi prata silve aque aquarumve decursus cum mancipiis utriusque sexus et farinariis Quod domne Leotgarde placuit et per andelacum facta traditione in conspectu altaris fratribus cartam fieri compromisit Mortuo vero Ingelberto citissimam egritudinem antequam hoc impleret mater incurrit atque per Deum obtestata est Hisnardum fidelem suum ut cum andelanco ad predictum monasterium curreret et suam partem et filii sui Ingelberti secundum quod petierat fratribus largiretur et ea velociter defuncta hisdem Hisnardus quod preceptum fuerat implevit et veniens cum Floterio prenominati loci monacho venerabili in conspectu comitum Ugonis et Gisleberti eis presentibus donationem testatus est et legaliter confirmavit Precatus est autem prefatus monacus Floterius cum ceteris fratribus magnitudinem principum ut hanc noticiam ad abstergendas omnium hominum occasiones suis nominibus confirmarent et parentibus defunctorum confirmare preciperent et reliquis fidelibus suis sicut Dei gratiam et sancti Petri auxilium voluissent sibi habere in perpetuum Quod et potentissimi comites Ugo et Geslebertus rationabile considerantes laudaverunt et hanc noticiam in Dei nomine confirmaverunt Si quis autem ausu temerario [quod non obtamus] hanc elemosinam violare temptaverit non valeat vindicare quod repetit sed iram Dei incurrat et principibus X libras auri persolvat Actum Cavilonni feliciter S Wigonis marchionis S Gisleberti comitis S Rotberti vicecomitis S Widonis Eindrici Helgaudi S Warulfi Girbaldi Hisnardi wadiarii Odonis Ego Vulfardus indignus sacerdos recognovi Data anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi DCCCCXLVII indictione VII die martis ad jussionem prefatorum principum XV kalendas maii litigante rege Ludowico cum Ugone marchione nobilissimo
