Charter Document - 02140736

Charter Document - 02140736


Charter Number: 02140736
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 0949
Date type: Assigned
Resource Link(s): BnF Département des Manuscrits - NAL 2262 (p16)
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Agapitus servus servorum Dei dilecto filio Aymardo venerabili abbati monasterii Cluniacensis edificati in honore beatorum Apostolorum Petri et Pauli siti in pago Matisconensi et per te eidem monasterio tuisque successoribus in perpetuum Convenit apostolico moderamini benivola compassione pie poscentium votis succurrere et alacri devotione his prebere assensum ex hoc enim potissimum premium a conditore omnium Deo promerebimur Igitur quia petistis a nobis quatinus monasterium predictum in illo statu quo a Guilielmo duce per testamentum manere decretum est nostra apostolica authoritate decerneremus sancte romane cui Deo authore deservimus ecclesie subjectum esse inclinati precibus tuis tibi ad regendum concedimus Itaque sit illud monasterium cum omnibus rebus vel quas nunc habet vel que deinceps ibi tradite fuerint liberum a dominatu cujuscumque regis aut episcopi sive comitis aut cujuslibet ex propinquis ipsius Guilielmi Nullus ibidem contra voluntatem monachorum prelatum eis post tuum decessum ordinare presumat sed habeant liberam facultatem sine cujuslibet principis consultu quemcumque secundum regulam sancti Benedicti voluerint sibi ordinare nisi forte quod absit personam suis vitiis consentientem eligere maluerint Hoc quicumque voluerint cum zelo Dei prohibeant Decimas vero que olim ad vestras capellas pertinuerunt et per modernam quasi authoritatem sive licentiam a quolibet episcopo substracte sunt nobis ex integro restituimus Capellas autem si alique jam facte vel faciende inibi sint ita manere concedimus ut vestris ecclesiis nihil ex decimis minuatur Hoc vero quod dilectus filius noster Berno episcopus de predictis capellis vobis concessit ratum et firmum esse decrevimus in perpetuum Preterea quidquid ex vineis vel culturis ad vestram partem pertinet partem quoque decimarum ad hospitale vestrum pertinere sancimus Simul et de his rebus quas percepturi estis Hoc etiam quod Leobaldus ad predictum monasterium dereliquit Simul et illud quod Magiona vel alicubus rebus que ad id monasterium pertinere debent Confirmamus etiam nostra apostolica auctoritate abbatiam Carilocensis cenobii que eidem collata est monasterio Abbatias sancti Joannis atque beati Martini in suburbio Matiscensi sitas Nihilominus in perpetuum constare decernimus ad predictum locum ut nullus episcopus vel comes vel aliqua persona inibi temerario ausu quidquam ordinare presumat sine jussione rectoris jam dicti loci Similiter censemus de Celsanicas alodo quod Hecfredi comitis quam filius noster Stephanus justa lance causam examinans pro omnium remedio Christianorum prelibato delegavit loco Preterea villas omnes que pertinent ad idem cenobium Cluniacense soliditate apostolica roboramus Solustriacum videlicet Cavinias Seneciacum Arpagiacum sanctum Victorem et Scociolas Kaerdasemscum Dabormacum et piscatoriam quam Osam vocant Tosciacum et ecclesiam sancti Desiderii Ambariacum et Saviniacum alodum quem Engelhaldus dedit et alodum quem Vualdo veniens ad conversionem dedit Similiter et Amberiam et ecclesiam sancti Abundi quam Artaldus moriens ad predictum reliquit cenobium Ecclesiam sancti Saturnini cum omni alodo quem Geraldus archiepiscopus dedit predicto cenobio Et quia ordo monasticus summam desiderat immunitatem ita vobis concedimus sicut locis sanctis ubique reverentia debetur ut nullus vestra municipia aut res quaslibet sine vestro consultu distringere aut invadere ullo modo presumat Sane ad recognoscendum quod predictum cenobium sancte apostolice sedi ad tuendum atque fovendum pertineat dentur per quinquennium X solid Si quis autem contra hanc saluberrimam nostram constitutionem resistendo venire tentaverit aut aliquid horum corrumpere conatus sit et omnia que in hoc privilegio sancimus non observaverit sciat se sub divini judicii obtestatione anathematis vinculo eternaliter nisi resipuerit innodatum et a regno Dei alienandum et cum diabolo sine fine cruciandum qui vero nostre huius saluberrime sanctionis custos et observator extiterit a Christo domino benedictionem et a ss apostolis mundi iudicibus absolutionem hic et in futuro consequi mereatur Scriptum per manus Leonis notarii regis et scriniarii sancte Romane ecclesie in mense martio per indictionem VII