Charter Document - 02140734

Charter Document - 02140734


Charter Number: 02140734
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Reassessment
Date: 0949
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Anno incarnationis Dominice DCCCCXLVIIII domno Brochardo reverentissimo archipresule sanctam Lugdunensem ecclesiam favora[bi]liter moderante adierunt quidam Cluniensis cenobii fratres Nonus scilicet Froterius et frater Jacob missi a domno abbate Aimardo et reliqua monachorum sibi commissa congregatione jam superius nominati pontificis presentiam humili deposcentes affectu quatinus servitium quod secundum antiquitatem illis requirebatur de duabus eorum ecclesiis in Rodanensi pago sitis una earum in villa Amberta et in honore sancti Martini consecrata alteram vero in honore sancti Habundi cogitans diminutionem parochiarum que per vassionem quorundam et temporis instabilitate facta est pro Dei amore et eorum devota supplicatione minuendo alleviaret Quorum petitionem rationabilem esse cognoscens affectu paterno eorum annuit voto prescriptus archimandrita domno Alcherio assensum sibi prebente in omnibus his episcopo extant ministerio ea ratione ut pretermissio omni sinodali servitio preter consuetam ceram tempore paratarum supradicto presuli non persolvant Ut autem hoc donativum summe pietatis ac religionis gratia peractum omni tempore firmum ac stabile permaneret ipse venerabilis pontifex hanc scripturam fieri precepit et manu propria corroboranda esse decrevit Hoc insuper addens ut quicumque inviolabiliter conservare studuerit benedictionem et gratiam consequi mereatur Si quis autem in pejus mutare temptaverit divinum incurrat judicium in die judicii et a Christo alienus habeatur Brochardus humilis gratia Dei sancte Lugdunensis ecclesie archiepiscopus manu propria firmavit Alcherius episcopus consensit et subscripsit Renco diaconus Gontrannus levita Euvrardus diaconus Constabilis presbiter Hector peccator Eiminus presbiter Eribertus diaconus Vitfredus presbiter Eiminus levita Arnulphus subdiaconus Milo levita Desiderius presbiter Berardus subdiaconus Nitardus diaconus Stephanus subdiaconus Armannus subdiaconus Durannus Raimfredus subdiaconus Ainricus levita Bernardus Desiderius diaconus Wigo Desiderius Asterius levita Andreas levita Data per manum Johannis diaconi sancti Stephani in I feria mensis februarii regnante Gonrado rege Jurense