Charter Document - 02140730

Charter Document - 02140730


Charter Number: 02140730
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0948 - 0954
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Insaciabilis secularium cupiditas nisi aut amore eterne patrie fuerit victa aut terrore futuri judicii pavefacta sit miseriam nullatenus extinguere procul dubio poterit unde agitur ut non modo res pauperum quin etiam ecclesiasticas in suos non timeant usus transferre Quod me egisse ego Sobbo peccator fateor Rediens autem nunc ad cor et considerans subtilissimum divine animadversionis juditium volo ac desidero ut tam principum sublimitas quam sacerdotalis dignitas quin etiam omnium agnoscat generalitas quoniam Karilocensem abbatiam hactenus injuste detinui meque inde culpabilem reddo Siquidem isdem locus hereditas extitit Rodberti quondam Valentie episcopi qui construxit inibi monasterium idque in honore beatorum martyrum Stephani Felicis Fortunati et Achillei sollempniter dedicare curavit fratres quoque regulariter viventes ibidem deputavit Sui autem laudabilis voti compos effectus sancte Romane ecclesie illud ut sub ejusdem tuitione perpetuo maneret tradere non neglexit Postmodum vero domnus Oddo cujus memoriam ut decet cum laudibus agitur Hugone rege ordinante apostolica auctoritate ut predictum locum largiretur Cluniense monasterio per privilegium obtinuit Ludovicus etiam gloriosissimus rex sue regalitatis precepto hoc idem confirmare dignatus est Tantis igitur auctoritatibus superat[us] cupiditatis frena rumpens domno Eymardo Cluniensis cenobii venerando abbati prefatam abbatiam sub omni integritate pro anime mee remedio reddidi et vuerpivi et in sempiternum me extorrem feci ad omnium vero destruendas calumnias hujus redditionis noticie testamentum fieri precatus sum per quod prelibatum locum jam dictus abbas ejusque successores perpetualiter possideant utpote suum teneant ordinent legaliter ac regulariter Si quis vero heredum meorum aut ulla immissa persona hoc testamentum calumniari presumpserit omni maledictioni subjaceat nisi cito resipuerit S Sobbonis Maymbodus sancte Maticensis ecclesie [episcopus] Vuido S[u]essionum episcopus Gilboinus Autduensis episcopus Aschericius filius [Sobbonis] Rotlannus Bernardus Vuido Vualo Humbertus prepositus Ayminus Rotbertus abbas Rainaldus Remensis comitis Hugo Udolrici Tedericus Ingobrannus Richerius Aymo Stephanus Aldinus Bernardus Otardus Regnante Lucdovico rege