Charter Document - 02140729
Charter Number: | 02140729 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Revocation |
Date: | 0948 - 0949 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noverint omnes sub norma fidei militantes tam presentes quam futuri quod venerabilis abbas Maiolus humiliter expetiit comitem Leotbaldum et Richildem conjugem ejus ut servitium quod debebant homines de Cavinias pro silva que vocatur Cenna eis perdonaret quatenus per succedentia tempora nullam amplius molestiam homines sancti Petri haberent Hanc igitur petitionem considerans Leotbaldus comes justam esse verpivit contra monachos omnem servitium quod debebant de jam dicta silva Et ut amplius nihil repeteretur manu propria firmavit et fideles suos firmare rogavit S Leotaldi comitis S Alberici filii ejus S Richildis S Walterii vicecomitis S Ratherii S Gonzo S Radberti S Ledpranni S Aalgerii S Josberti Rothardus monachus scripsit regnante Ludovico anno XIII