Charter Document - 02140726
Charter Number: | 02140726 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0948 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione interim cum licet dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur summopere providendum est ut si qua agere bona valemus omni dilatione postposita operari non prigritemus facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus et inpresentiarum corporum saluti consulere et in futuro animarum judices esse minime dubitamus quia enim post mortem nil boni facere possumus opere precium credimus antequam ad illud suptile et incomprehensibile ducamur examen occulto judici satisfaciendo neglegenter a nobis commissa manu penitentie in istius evi brevitate qualitercumque possumus tergere non desistamus Igitur ego Manases indignus archiepiscopus scelerum meorum enormitatem considerans et quod est salubrius illam Domini nostri Jesu Christi dulcissimam vocem delectans qua ait Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis thesaurizate vobis thesauros in celo ubi nec erugo neque tinea demolitur et Divicie viri redemptio anime ejus Sunt res mee que adjacent comitatui Cabilonensi que de paterna hereditate mihi obveniunt quas pater meus Vuarnerius possedit jure dominantis totum et ad integrum Deo omnipotentis et sancte Marie Dei genitrici necnon et sanctis apostolis ejus Petro scilicet et Paulo in perpetuum trado atque transfundo Cluniacum denique monasterium hujus facti delego atque constituo preceptorem et vicarium quatinus ab hac die et deinceps domnus Heymardus abbas qui predicti cenobii gubernacula pio moderamine nunc Deo annuente administrat cunctique successores ejus easdem res omnibus diebus regant et ordinent atque ut sibi placuerint in servitio Dei disponant Est enim ipse locus in honore Dei et in veneratione beate Marie semper virginis et eorumdem apostolorum consecratus et in pago Matisconense situs Sunt autem ut jam supra insertum est ipse res site in comitatu Cabilonense in vicaria Buxiacense hoc est Juliacum cum omnibus appenditiis suis ad se pertinentibus hoc est ecclesia in honore sancti Mauricii consecrata et ecclesia sancte Dei genitricis Marie sancti quoque Johannis necnon et altera sancti Martini cum omni integritate ut jam suprascriptum est cum servis et ancillis et omnibus edifitiis vineis pratis campis silvis pascuis aquis molendinis exitibus et regressibus vircariis cultis et incultis quesitum et ad inquirendum Domino Deo dono donatumque in perpetuum esse volo pro remedio anime mee necnon et pro anima patris et matris mee Teutberga et fratrum meorum Hugonis videlicet atque Richardi Bosonis quoque et ceterorum omnium parentum meorum insuper pro salute vivorum et requie omnium defunctorum quatinus semper rectores jam dicti monasterii et ibi Deo famulantes absque alicujus interpellatione in perpetuum firmiter solideque teneant Si quis vero [quod absit] ego ipse aut ullus homo contra hanc donationem aliquam calumniam inferre conaverit omni maledictioni subjaceat nisi ad emendationem venerit Signum Manases qui hanc donationem fieri jussit S Guntarii Ayrardus sancte sedis Vendascensis humilis episcopus firmavit S Berte comitisse Vuarnerius haba Lanbertus Hodilus Poncius Ado Vuarmundus Ragabertus Archinbertus Rostagnus Bonefacius Heldegarius Maiagaudus Arnulfus Hugo Data mense septembri anno XIII Ludovici regis Francorum Rodulfus levita scripsit