Charter Document - 02140725
Charter Number: | 02140725 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0948 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Prisce legis conditorum sanctio auctoritas et mox inolebit in antiquitus adque instituta divinorum patrum decreverunt ut cessionibus non sola volunt professor sine gestorum allegacione potest adfirmantur ideo autem voluntas professorum gestis mancipalibus ut decedentibus actoribus racio et actus eorum terra labencia non exinanescunt sed in tempore commutacionis firma et inconvulsa perseverent Pro eo autem quia Dominus masculum et feminam fecit ad reparandum humani generis posteritatem adque in conjugio copulare cepit ait enim ipsa veritas Non est bonum esse hominem solum faciamus ei adjutorium similem sibi Inmisit Dominus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis ejus et replevit in mulierem cernensque Adam et hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea Hec vocabitur nomen ejus virago quia de viro sumpta est Quamobrem dereliquet homo patrem aut matrem et aderebit uxori sue et erunt duo in carne dua Ita quia Deus conjunxit homo non separet Et apostoli Pauli sententia clamat ut abeat una queque suum virum et virum suam habeat uxorem propter causam fornicationis Et quia Deus non repudiavit nupcias sed elegit et per se ipsum confirmare dignatus est quando cum suis discipulis ad eas venit et miraculum ostendit convertens aquam in vinum ideo te dulcissima sponsa mea nomine Eldegarda ego in Dei nomine Rodulfus dum ego tibi per voluntatem Dei et parentum meorum vel vicinorum bonorum hominum et propter amorem creandorum filiorum qui de nos procreati vel nati in ereditate consistere debent et postea permittente Deo tibi in conjugio accipere cupio p[r]opterea adsumpsit mihi voluntas ut aliquid de res meas in te conferre vel condonare deberem Resident autem ipsas res in pago Vivariense seu Albense in aice Legernatense in villa que dicitur Triecis et in alia villa Vicarias In ipsas villas quantum ego visus sum abere qui de genitore meo vel de genetrice mea sive per conquistos cartarum mihi legibus obvenit et obvenire debet in casis in curtis in ortis in exavis in vineis in campis cultis et non cultis sive in omnibus adjacensiis meis totum et ab integrum ego ad te dono in sponcalicium vel manibus cedo sponsa mea jam dicta Et abeas de ipsas res potestatem ad faciendum quiquid facere volueris habendi vendendi donandi et postea derelinquendi De repetitione vero quod minime esse non credo si ego ipse aut ullus homo vel de heredibus meis qui contra sponcalicium istum ire aut agere vel calumpniare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed componat de auro fisco libras III et postea sua peticio ad nullum perveniat effectum sed presens sponcalicius iste firmus et stabilis permaneat Factum sponcalicium istum sub die sabbato in mense setimber anno XIII regnante Ludovico rege feliciter S Rodulfo qui sponcalicium istum fieri et firmare rogavit manu sua firmavit S Leutaldo qui consensi et firmavi S Amalrico S Ugone S Umberto S Riperto R Marino S Sigiranno S Sigiberto Ego Richardus presbiter rogitus scripsi