Charter Document - 02140724
Charter Number: | 02140724 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0948 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione interim cum licet dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur sumopere providendum est ut si qua agere bona valemus omni dilatione postposita operari non pigritemus facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus et inpresentiarum corporum saluti consulere et in futuro animarum judices esse minime dubitamus quia enim post mortem nil boni facere possumus opere precium credimus antequam ad illud subtile et incomprehensibile ducamur examen oculto judici satisfaciendo neglegenter a nobis commissa manu penitentie in istius evi brevitate qualitercumque possumus tergere non desistamus Igitur ego Geraldus indignus archiepiscopus scelerum meorum enormitatem considerans et quod est salubrius illam Domini nostri Jesu Christi dulcissimam vocem delectans qua ait Omnis qui reliquerit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam eternam possidebit et quod ipse alibi jubet ut reddamus que Dei sunt Deo nosmet ipsos profecto illi reddendos innuens primo quidem juxtam predictam vocem me ipsum omnipotenti Deo Patri et Filio ejus unigenito et sancto Spiritui Paraclito sancte videlicet Trinitati offero per abrenunciationem seculi et habitus commutationem deinde secundum scripture attestationem qua dicitur Divitie viri redempcio anime ejus Sunt omnes res meas quas inpresentiarum habere vel possidere videor et que mihi de paterna successione in hereditatem obvenerunt totum et ad integrum ipsi omnipotenti Deo cui et memet ipsum et sancte Marie Dei genitrici necnon et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo sine dilatione ulla in perpetuum trado atque transfundo Cluniacum denique monasterium hujus facti delego atque constituo preceptorem et vicarium quatinus ab hac die et deinceps domnus Eymardus abbas qui predicti cenobii gubernacula pio moderamine nunc Deo annuente administrat cunctique successores ejus easdem res omnibus diebus regant ordinent atque ut sibi placuerit in servicio Dei omnipotentis disponant Est etenim ipse locus in honore Dei et in veneratione beate Marie semper virginis et eorumdem apostolorum consecratus et in pago Matiscense situs in quo si Deus annuerit me ipsum sicuti jam dixi sub ordine regulari mancipare cupio quatinus pius Deus innumerabilibus meis propitiari dignetur offensis picei quoque flammas evadere valeam baratri et regna celestia Christo propitio adipisci Sunt itaque ipse res site in commitatu Uzetico in vicaria Kaxionense hoc est mansum meum indominicatum cum omnibus apenditiis vel adjacentiis sibi pertinentibus idem ecclesia in honore sancti Saturnini consecrata cum insulis quoque et villis scilicet Leiracum Mesenias Genesanicum excepto inibi uno manso quem jam dudum dederam Sancte Marie ad Gordonicas et quicquid in Pravidone et ad Fontem et in Colonicis et Fabricis et Sabainatis et in Paternico visus sum habere vel possidere sicut per commutationem quam feci cum Amalrico fratre meo adeptus sum cum omni integritate dono Deo ut sepe jam dixi donatumque in perpetuum esse volo pro remedio anime mee necnon pro anima patris mei ac matris ac fratrum meorum ac sororis vel nepotum meorum insuper pro salute vivorum et requie omnium defunctorum cum campis pratis vineis silvis aquis aquarumve decursibus molendinis domibus edificiis cum omni integritate et supraposito mobili et immobili exitibus et regressibus cultis et incultis quesita etiam et inquisita et inquirenda ad ipsam hereditatem aspiciencia vel pertinencia sicut a me presenti tempore regitur et possidetur quatinus semper rectores jam dicti monasterii et ibi Deo famulantes absque alicujus interpellatione in perpetuum firmiter solideque teneant et possideant Si quis vero quod futurum esse minime credo ego ipse [quod absit] aut aliquis qualibet consanguinitate mihi conjunctus vel nepos seu etiam ulla intromissa persona istius donationis spontanee a me facte contra jus divinum invasor aut contradictor extiterit et res Deo dicatas sanctisque ejus delegatas in suos usus transferre conatus fuerit primitus iram Dei omnipotentis incurrat cujus res temerario presumpserit ausu vinculo etiam terribilis anathematis innodetur omnes quoque complices ejus qui ei assensum prebuerint nisi ad emendacionem pervenerint Geraldus episcopus subscripsit Rostagnus episcopus firmavit S Bermundi Giroardi Hugonis Armanni Poncionis Trutmundi Godranni Gislefredi Ricardi Aremberti Eudonis Ermengardis Rodulfi Actum apud Sanctum Saturninum publice Jacob scripsit S Odonis Poncionius Data mense augusto anno incarnacionis Dominice DCCCCXLVIII indictione regni autem Ludovici regis Francorum anno X