Charter Document - 02140722
Charter Number: | 02140722 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0948 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei beatorumque apostolorum Petri et Pauli consecrato in pago Matisconense sito cui preest domnus Hemardus venerandus abba Ego igitur Anselardus in Dei nomine dono predicto loco et monachis Deo et sanctis ejus ibidem servientibus aliquid de rebus mee proprietatis que sunt site in pago Matisconense in agro Rofiacense in villa Vetus Canavas hoc est mansus indominicatus qui de genitore meo et genitrice mee mihi advenit et alie res quicquid ad ipsum curtilum aspiciunt vel aspicere videntur hoc sunt vinee et vircarei campi prata silve omnia et ex omnia totum et ad integrum dono atque transfundo et sanctis apostolis ejus pro remedium anime mee et pro anima patris mei et matris mee ac fratre meo omniumque parentum meorum insuper et pro omnibus Christi fidelibus ut hereditatem habeamus in regno Christi et Dei Concedo autem easdem res ea ratione ut quamdiu ad vixero teneam et possideam et omnibus annis festivitate sancti Martini dimidium modium vini fratribus persolvam in vestituria post discessum vero meum sine alicujus contradictione ad predictum locum perveniant Si quis autem quod futurum esse non credo ego ipse [quod absit] aut ullus de heredibus meis aut ulla intromissa persona contra hanc donationem aliquam calumniam generare presumpserit primitus iram Dei et sanctorum ejus incurrat et nisi a sua nequitia resipuerit nomen ejus de libro vite deleatur Hec vero donatio a me libenti animo facta et corroborata semper firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Hactum Cluniaco villa publica S Anselardi qui donacionem istam fieri et firmare rogavit S Dedonis S Ohtberti S Intberti S Otherii S Petri S Arnaldi S Gyrbaldi S Euvardi S Geraldi S Bertuini S Duranni Ego frater Andreas levita scripsi datavi Data mense augusto IIII idus ejusdem mensis anno XIII regnante Ludovico rege