Charter Document - 02140719
Charter Number: | 02140719 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 0948 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notitia vuirpitionis apud Matisconum sub die jovis IIII nonas madii ante presentiam domni Leotaldi comitis una cum fidelibus suis Vualterium vicecomitem Robertum Teudulfum Ingelardum Droconem cum ceteris in eorum presentia venerunt quidam viri et monachi fideles sancti Petri Clunienses Hildebrannus nomine atque Maiolus necnon et Rainaldus in eorum presentia expellerunt cartas seu et legerunt de nomine Aalardi levite qui ipsas res dedit sancto Petro in villa Verchesoni et in Galna seu in Petrolio proclamaverunt se de uno homine nomine Vualterum quod aliquid de ipsa incartatione tenet malo ordine et injuste Ipse Vualterus in presentia ostendit ibi cartas de nomine ipsius Aalardi et fuerunt ibi relecte et non invente bone quia anteriores erant carte sancti Petri Ipse Aalardus in presente stetit et non auctorizavit cartas vel donationes quas fecit Vualterio Ipse Vualterius ut recognovit eorum rectitudinem vuerpivit contra illos totum quod de ipsa ratione tenebat his presentibus Signum Vualterii vicecomitis S Roberti S Teodulfi S Aigulfi S Ingelardi S Hugonis S Oidelini Data per manum Berardi sub die jovis IIII nonas madii anno XI regnante Ludovico rege