Charter Document - 02140710

Charter Document - 02140710


Charter Number: 02140710
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0947 - 0948
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Christi nomine Ego Eldevertus dono beatissimo Petro apostolo ad locum Cluniaci pratum unum situm in pago Matisconensi in villa Circiaco in loco sepulture mee hoc facio tres partes scilicet illius prati quod terminatur a mane et meridie terra sancti Cirici seu rivo currente a circio increpito Quod si quis contradixerit non valeat vendicare quod repetit sed coactus componat unam unciam de auro et donatio hec firma permaneat constipulatione subnixa Sed tamen hec in meos habeam usus dum vixero post meum vero obitum ad Cluniacum deveniat ex integro Actum apud Sanctum Pontium Signum Eldeverti qui donationem istam fecit et firmari rogavit S Tetberti S Rainardi Berno scripsit anno duodecimo regnante Ludovico rege