Charter Document - 02140709

Charter Document - 02140709


Charter Number: 02140709
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0947 - 0948
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato Cluniensis monasterii cui preest domnus Heimardus venerandus abbas Ego igitur Aya femina concedo ad ipsum locum et ad predictos apostolos vel ad auctores ipsius loci res meas que sunt site in pago Matisconense in agro Prisciacensi in ipsa villa hoc sunt mansi campi vinee prati silve virgareis viridaria pascuis aquis aquarumque decursibus quesitum et ad inquirendum totum ad integrum servos etiam in ipsa villa commanentibus utriusque sexus cum uxoribus eorum et filiis et insuper omnes res quas cum seniore meo Bernardo conquesivi Has autem res denominatas dono pro anima domini mei Bernardi atque mea et in locum sepulture filii mei Aidoardi ut pius Dominus in suo judicio per intercessionem apostolorum omniumque sanctorum nobis blandus et pius remunerator appareat Hanc ergo donationis cartam ea ratione seu tenore facio ut in presenti semper monachi Clunienses de his omnibus rebus supra denominatis unam medietatem recipiant aliam vero medietatem ego dum advixero teneam et possideam et singulis annis in vestituram IIII sextarios de vino persolvam post meum vero discessum omnes supra denominate res ad locum Cluniensem sine dilatione perveniant et locum sepulture pro his rebus mihi concedant et postmodum faciant de his omnibus quicquid facere voluerint Si quis autem ex propinquis meis vel aliqua intromissa persona contra hanc donationis cartam aliquam calumpniam seu litem inferre temptaverit primitus iram omnipotentis Dei incurrat sanctorumque apostolorum offensam incidat sit cum diabolo inferni baratro dampnatus nisi ab hac sua nefanda stultitia cessaverit et ad emendationem contra prefatum locum venerit cogente etiam potestate auri libras IIII persolvat et inantea hec donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio Signum Aie que fieri et firmare rogavit S Acardi Stephani Bavoni Rotrudis que consensit Girmundi Odoni Aldrici Gauzeranni Girbaldi Vuicardi Teuberti Bernardi Constantini Lambertus sacerdos scripsit anno XII Ludoici regis