Charter Document - 02140706

Charter Document - 02140706


Charter Number: 02140706
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0947 - 0948
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto ac exorabili Cluniensi loco in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli constructo et dicato ego Leutusus et uxor mea Ragena Dei amore conpulsi ob remedium anime Johannis per comendationem suam donamus partem suam de capella que est in honore sancti Sulpitii consecrata in Matisconensi pago in agro Agenacensi in villa Cavaniaco scilicet sextam partem cum appenditiis suis donamus quoque alias res quas ipse Johannes in ipsa villa tenebat ad integrum excepto curtilo quem sorori sue condonaverat cetera vero hec sunt curtiferi cum suis appendicis vinee vicarie campi prata silve pascue aque aquarumve decursus que ipse usque ad obitus sui diem possederat et in sua manu tunc temporis tenebat donamus transfundimus quatinus a die presenti et deinceps loci ejusdem rectores quod illis utile visum fuerit faciant absque alicujus calumpnia Si quis vero quod minime futurum arbitror aut ego ipse [quod absit] aut ullus de heredibus vel coheredibus nostris aut ulla submissa persona contra donationem hanc insurgere diaboli fascibus succensus presumpserit vel inquietaverit iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum nisi resipuerit incurrat insuper etiam juxta legem mundanam V auri libras cui injuriam fecerit cogatur componere judice cogente et nostra elemosina semper rata et inconcussa perseveret stipulatione subnixa Actum Cluniaco S Leusi et Ragene qui donationem istam fecerunt et firmare rogaverunt S Bodonis S Gisonis S Edeonis S Antoni S Blismodi S Eldini qui consenserunt S Domnofredi Ego Deodatus rogatus scripsi dictavi die jove mense junio anno XII regnante Ludowico rege