Charter Document - 02140705

Charter Document - 02140705


Charter Number: 02140705
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 0947
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Domini Libellum dotis ad implendum Omnipotens Deus precepit de humo terre humana natura et secuntur matrimonium ante nubcias dari fieri potest rerum corporali tradiccione subsecutum quia Dominus dixit Non esset bonum ominem solum faciamus ei adjutorium similem sibi propter hoc dereliquit homo patrem et matrem et aderebit sibi uxori et erunt duo in carne una quem Deus conjunxit homo non separet Ab hoc igitur ego enim in Dei nomine Dominicus cedo ad dilecta sponsa mea nomen Ermenberga filia Vidano et Ermenbergane aliquit de res proprias meas in die sponcaliorum nostrorum sive nunciarem solidos X et cantum ego abui vel inantea conquistare potuerit medietatem tibi cedo vel dono servitutis Deo et elemosina nostra comuniter fiat usque in presentem diem Sane si quis vero quod futurum minime crediderit au alicando surrepserit ullus homo vel amissa persona qui contra te tanta ulla calumnia inquietare voluerit non liceat ei vindicare quod petit set insuper componat tibi de auro uncias duas coactus ab volvat et quod petit non vindicet et sua repetitio nunquam abeat effectum Facta carta ista die sabati in mense decembro anno XII regnante Lodovico rege S Dominico qui actum istum fieri et firmare rogavit S Joanno S Asterio S Girbert S Fredegiso S Rigaldo Ingelbertus scripsit