Charter Document - 02140704

Charter Document - 02140704


Charter Number: 02140704
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0947
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino magnifico Gausbert et uxor sua Ermengars pariter emptores nos enim in Dei nomen Antemius et uxor sua Bertildis pariter venditores Constat nobis vos vende edissemus quod ita et fecimus hoc sunt res proprias nostras qui per hereditate vel per conquesto legibus nobis obvenerunt Ressident ipsas res in pago Alvernico in aice Cantinalico in vicaria Cantoiole in villa que dicitur Bislago in ipsa villa vendimus vobis vinea una et campo ad se adderetne Ipsas res fines habent de uno latus via de alio rivo de tercio terra de illo ermo Infra istas fines vel bodines positas totum vobis vendimus unde accepimus de vos precium sicut inter nos convenit valentes solidos LXV et nos pro ipsa precia de nostro jure in vestram tradimus dominationem add habendi donandi vendendi seu liceat commutandi ut post hac die in omnibus abeatis potestatem et faciendum quiquit volueritis De repeticione vero sane si quis nos mutatas voluntates nostras au ullus homo vel amissa persona qui contra vos vel contra carta ista ire agere au ulla calumnia inquietare voluerit non liceat ei vindicare quod petit set insuper conponat vobis auri liberas duas coactus absolvat et quod petit non vindicet [] repetitio nunquam abet effectum Facta carta ista die veneris pridus genoarii anno XII regnante Loddovico rege S Antemio S Bertildis uxori sue consentiente qui carta ista fieri et firmare rogaverunt S Atoni S Conrado S Issembardo S Girardo S Vidale S Gonbert S Benedicto Ingelbertus rogatus scripsit