Charter Document - 02140702

Charter Document - 02140702


Charter Number: 02140702
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0947
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli Cluniensi monasterio ubi domnus Hemardus abba preesse videtur Ego igitur in Dei nomine Adalardus sancti Vincentii diaconus dono ad eumdem locum aliquid de rebus mee proprietatis hoc est pratum qui terminatur a mane rivo volvente a medio die terra sancti Johannis a sero terra sancti Andree a septentrione fossato finali Et dono campum unum qui habet in longum perticas CXL de una fronte perticas XV et pedes V in alio fronte perticas XVIII et pedes III et terminatur a mane terra sancti Vincentii a medio die terra sancti Stephani a sero rivo volvente a septentrione terra sancti Quintini Sunt vero predicte res site in pago Matisconense in agro Fusciacense in villa Muison Si quis vero quod futurum esse non credo ego ipse [quod absit] aut ullus de heredibus meis seu aliqua intromissa persona aliquam litem contra hanc donationis cartam generare temptaverit nullatenus valeat vindicare quod repetit sed potius fiscali cogente censura libras auri II coactus componat et hec donatio a me facta et corroborata omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Ramnaldi S Adalberti S Arlebolt S Giso S Adun Adalardus levita Ego frater Warinus scripsi et subscripsi datavi die lunis mense novembrio anno duodecimo regnante Ludovico rege