Charter Document - 02140694
Charter Number: | 02140694 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0946 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte ecclesie Dei et sancti Petri hoc est cenobio Cluniacensi In Dei nomine ego Berengarius vir devotus et humilis famulus o domne Aimarde abbas et o seniores Cluniacenses per commutationem que utrisque nobis placuit ex jusione domni Hugonis ducis dono vobis servos quorum hec sunt nomina Andreas et Amalbergis uxor ejus et infantes eorum Lanbertus Juliva Dominicus Maria Otgerius Osanna Adalbertus cum suo manso vel omnibus que posidet Armarus cum omnibus que tenet Grimaldus Rotrudis vobis vero o domne abba et monachis vestris per jam dictam commutationem dare mihi servum nomine Azonem cum uxore sua et liberis et hii servi non sunt fugitivi neque captivi sed mente et corpore sani Quod si aliquis de vobis causatur contra me quasi qui durius agam ecce dono duos pro uno duos inquam pro uno Si quis quod futurum esse [non] credo tamen si vel ego vel aliquis de heredibus meis temptaverit aliquando commutationem istam calumpniari et a me sive a succe[sso]ribus meis atque nepotibus defensata non fuerit nos rei et culpabiles erimus invasor aut[em] quisquis ille fuerit libras IIII de auro componat et hec commutatio firma et inconvulsa permaneat cum stipulatione subnixa S Berengarii qui commutationem fieri et firmari rogavit S Atenoldi qui ex integro laudavit S Adalardi S Alexandri S Titi S Gozelmi S Archenbaldi S Morundi S Simonis S Bernonis S Vuirardi Ego Constantius rogatus scripsi et datavi secunda in mense julio anno X regnante Conrado rege